BALATRONES

BALATRONES
BALATRONES
Horat. l. 1. Sat. 2. v. 2.
Mendici, mimae, Balatrones.
Quem ad locum sic vetus Interpres: Balatrones luxuriosos ac perditos vocat, a servilio Balatrone, cuius in 2. libro meminit, Ex huius autem nomine, similis vitae homines balatrones sunt appellati, a balatu forte dicti, quae vox intortaest, et ridicula; Legitur et Barathrones, qui bona sua devorando, quasi in Barathrum mittunt. Iidem et Blatrones propie dicti sunt, a blatiendo, i. e. vaniloqui. Haec ille. Primum autem etymon probare non posiumus, nec enim balatrones id nomen habent a Servilio, sed Servilius id nomen accepit, quod nihil homo foret, ac decoctor merus. Nec magis placet a balatu sic dictos. Quod si foret, ita vocarentur proprie loculeii et blaterones, quod falsum est. Verisimilius est tertium etymon, ut bonorum gurgites ita dicerentur, quia sint.
Ingluvies et tempestas barathrumque macelli.
Uti loquitur idem Horat. l. 1. Ep. 15. v. 31. Sane barathrum Athenis locus erat immensae profunditatis; Sed κατα μεταφοραν sumitur a Plauto, Curcul. Actu. 1. sc. 2. v. 29. pro Stomacho. Inde igitur decoctores dicti barathrones, quia cuncta conderent in barathrum h. e. in stomachum. Hinc vetus Glossator ἄσωτον Barathronem interpretatur. Quod autem addit Horatianus interpres, aliter dici Blaterones, id satis refellitur iis quae diximus. Est et aliud etymon apud Festum, ex cuius verbis cognoscitur balatrones ita dictos videri, a vocabulo bullae, sive, ut MSS. habent, Ballae signisicaute lutum, quod ex itinere adhaeret, sive quod de calceamentorum soleis raditur. Sane pro flagrione usurpat Varro, de R. R. l. 2. c. 4. Videbo iam vos, inquit, balatrones, et huc adferam meum corium et flagta. Coeterum ab hac voce est, quod Italis homies nequam Balatroni, et Gallis Belitres dicuntur. Vide Fungerum, in Balatrones. Henricus III. Imperator etc. Pictaviae etc. ac Aquitaniae Ducis, sororem Guilielm. Agnetem in uxorem accepit. Cumque ex more regio, nuptias Ingenhemii celebraret, omne Balatronum et histrionum collegium, quod eo confluxerat, vacnum abire pernisit. Spelman. Glossar. ex libro Gall. Preuves de l'histoire des Comtes de Poitou, etc. Ubi a Balando seu saltando, dicti videntur.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • Balatro — In ancient Rome, a balatro was a professional jester or buffoon. [Hor. Sat. i. 2. 2. (cited by Allen)] Balatrones were paid for their jests, and the tables of the wealthy were generally open to them for the sake of the amusement they afforded.In… …   Wikipedia

  • ambubaïes — ⇒AMBUBAÏES, subst. fém. plur. ANTIQ. Courtisanes musiciennes, chanteuses, danseuses d origine syrienne qui participaient aux fêtes à Rome : • Cet antique mépris des vestales pour les ambubaïes est un des plus profonds instincts de la dignité… …   Encyclopédie Universelle

  • AMBUBAJAE — teste Acrone, mulieres tibicinae, Syrorum linguâ dicuntur. Alii Latinum putant, et venire ab ambu, pro am, h. e. circum, et Baiae; fuisseque mulieres impudicas circa Baias versantes. Cruquius censer Ambubaias, vel potius Ambubeias esle agyrtas,… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • BARBATORES — memorati Petro Blesensi Ep. 14. Regis Curiam sequuntur assidue histriones, candidatrices, aleatores, dulcorarii, caupones, nebulatores, mimi barbatores, balatrones et hoc genus omne: non tam Barbitonsores esse videntur, ut praeter Ludov. de la… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”